Latin
246
Melanchthon, Liber de anima 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
thorda seu τένων. Sed mediatum organum, Musculus. Et Musculus vibratur spiritu allato in neruis. Nerui impelluntur ab ipso cerebro; quod dilatatur aut contrahitur. Cerebrum autem feritur lloticia. Nec vlteriores caussae quaerendae sunt. Sed hoc modo naturam animantium consilio opificis Srdinatam esse sciamus, &hac facultate voluntarij motus rectè vtamur. Iam hîc ex physicis nota sit differentia motus naturalis, &motus voluntarij. Motus naturalis est, qui non incoatur, nec cessat iuxta imaginationem animalis, sed obiecto praesente, si natura non est im pedita, non potest non ciere hos motus.