# Liber de anima 246-2

Melanchthon, Liber de anima, 246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/246-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/246-2

thorda seu τένων. Sed mediatum organum, Musculus. Et Musculus vibratur spiritu allato in neruis. Nerui impelluntur ab ipso cerebro; quod dilatatur aut contrahitur. Cerebrum autem feritur lloticia. Nec vlteriores caussae quaerendae sunt. Sed hoc modo naturam animantium consilio opificis Srdinatam esse sciamus, & hac facultate voluntarij motus rectè vtamur. Iam hîc ex physicis nota sit differentia motus naturalis, & motus voluntarij. Motus naturalis est, qui non incoatur, nec cessat iuxta imaginationem animalis, sed obiecto praesente, si natura non est im pedita, non potest non ciere hos motus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
