# Liber de anima 247

Melanchthon, Liber de anima, 247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/247

Vt ignis vrit materiam idoneam admotam. Trahit Magnes ferrum sua quadam vi, sine noticia. Ita ventricus lus, attrahit cibum, vi caloris, & ope villorum. Naturaliter & cor gignit & transmittit spiritus, seu tardius, seu celerius. Inde & pulsus est motus nic turalis. Sed motus voluntarius est, qui iuxta imaginus tionem seu delectum inchoatur, & cessat incitati. neruis, musculis & chordis, in ijs animantibus, it quibus est varia membrorum agitatio, videlicet; progreßio, volatus, gyratio, natatio. Nec iam loqui mur de vermibus seu conchis, in quibus tantum dilatatio & constrictio est, vtcunque promouens corpora, quae etiamsi fit neruulis, tamen in his non cernuntur distinctae machinae, vt in alijs animantibus. Tertius motus est mixtus ex voluntario & naturali, vt vrina partim spontè emittitur, partim suo motu labitur. De potentia Rationali seu Mente. Etsi penetrari acie humanae mentis rerum na tura non potest, tamen vult Deus eam ab homin bus aspici, vt in ea consideremus testimonia de ipso, quae ostendunt & esse Deum, & qualis sit.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
