# Liber de anima 248

Melanchthon, Liber de anima, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/248

Ac ordo in tota reliqua natura, & praeter mentem hominis ostendit, hunc mundum non extitisse casu, sed conditorem esse artificem sapientem, qui mirando consilio positus corporum, coeli, terrae, aëris & aquae, & motus coelestes, & rerum nascentium vires distribuit. Sicut autem homo conditus est, vt in eo luceat noticia Dei, & vt ei Deus communicet suam sapientiam & bonitatem: ita mentem humanam voluit euidentißimum de ipso testimonium esse, Cui et iisita est lux, qua esse Deum agnoscimus, & insitae sunt noticiae discernentes honesta & turpia. Et vt hoc discrimen sit illustre et firmum, additus est vindex in nobis. Sequuntur immutabili ordine horrendi cruciatus, damnantes scelera, ac reum prorsus delentes. Hoc discrimen ostendit, qualis sit Deus, et quod sit iudex & vindex. Impoßibile est, noticias numerorum & alias, & discrimen honestorum ac turpium, ortas esse à bruta natura, aut casu sic nasci. Est igitur mens architectatrix sapiens. Et intelligimus numeros, & discrimen honestorum ac turpium in mentibus humanis immutabiliter lucere, & experimur tanquam vindice Deo naturam hominis destrui, cum hunc ordinem violat. Talis est igitur Deus, vt hunc ordinem velit, & hae noticiae radij sunt sapientiae diuinae.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
