# Liber de anima 249

Melanchthon, Liber de anima, 249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/249

Esset autem haec lux in nobis multo clarior, si natura hominum non languefacta esset, sed tamen adhuc reliquae sunt scintillae tantae, vt de numeris nulia est dubitatio. Iudicium etiam de sceleribus post delicta tam tenaciter manet, vt homines rei extinguantur conscientiae doloribus. Cùm igitur in hac parte hominis tam illustria sint de Deo testimonia, cumque praecipuè discernat homines à bestijs, & sit vitae rectrix, diligenter consideranda est, quantum fieri potest. Et fontes omnium artium sunt in hac potentia. Quare eius cognitio ad multarum rerum dijudicationem necesfaria est. Etsi autem hoc speculum Dei non potest ita monstrari, vt specula nostrorum corporum manit facta ex vitro & plumba, tamen actiones ostendunt, esse in nobis talem potentiam. Quae & qualis sit, in illa aeterna luce cernemus. Nunc actiones consideremus. & distinguamus, quae nos à bestijs discernunt, & quae sunt testimonia de Deo, & vitam regunt, & gignunt omnes honestas artes. Diximus autem antea de potentijs, quae nominantur Organicae, id est, quae non exercent suas vires, nisi per Organa corporea, quae, quia monstrari possunt etiam in bestijs, doctrina de eis minus obscura est. At in homine esse aliam superiorem potentiam, eò constat, quia actiones habemus, quas bestiae non imitari possunt. Homo numerat, intelliEit, non tantum singularia, sed etiam vniuersaliae, habet noticias innatas, ratiocinatur longè alia ex alijs, extruit artes, iudicat ratiocinationes suas, & deprehendit ac mutat errata, habet actus reflexos, vt vocant, discernit honesta & turpia, deliberat longa ratiocinatione, Haec non sunt communia nobis cum bestijs, sicut actiones sensuum, videre, audiὓę, in quibus superant nos etiam bestiae, vt acie oculorum aquila, odoratu vultures.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
