Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 25
Unproofread scanNot analysed yet
εν δὲ καὶ περὶ ψυχῆς ὀυσίας ἀποράνασαι γρ δυοῖν θάτορον ἀναγκαῖον ἑιπεῖν, ἢ τοῦτο εἶναι τὸ οἷον ἀυγοειδὲς τε καὶ αἰθορῶδες σῶμα λεκτέον ἀυτὴν, ἢ ἀυτὴν μεν ἀσωματον ὑπάρχειν ουσίαν, ὅχημα δὲ τὸ πρῶτον ἀυτῆς εἶναι τοῦτοτὸ σὼμα. Id est, Sin autem &de Animae substantia aliquid pronunciandum est, duorum alterum dici necesse est, aut esse eam velut substantiam lucidam &corpus aethereum, aut ipsam quidem incorpoream esse. Sed tamen hoc corpus, id est, spiritum animalem, vehiculum esse. Et vt Galeni verba magis perspicua fiant, distributionem Platonis hîc statim initio recitabo, praesertim cum &Aristotelica in secundo de generatione Animalium cum ea congruat. Plato inquit, Naturam hominis esse quiddam monstri simile, &quidem Scyllae in Siculo maris cuius species suprema similis est virgini, pectus leoni, ima pars latrantium canum. Et sic loquuntur aliqui, Platonem tres animas in homine ponere. Infima est ἐπιθυμιτική, cuius sedem esse Epar inquit, vorax, &ad libidines prona, canum similis. Haec complectitur facultatem Nutritiuam &generatiuam. Altera media Leonina vocatur θυμηκὴ, cuius sedes est Cor, cui attribuit virtutem vitalem &adfectus, laeciciam, spem, tristitiam, metum, iram, odium, misericordiam, &cognatos adfectus. Et de his dnobus gradibus Galenus adfirmat, has animas esse ipsa temperamenta Epatis &Cordis. Sic enim inqut: ἐδείχθη γὰὰ ἔμπροσθεν ἡ ονηπὴ, κρᾶσις ουσα τοῦ σώματος, ἢ μεν οὖν της καρδίας κρᾶσις. τὸ θυμοειδὲς ὅσι τῆς ψυχῆσι τ ον τοῦ κπατος το ἐπιθυμηταικὸν. Terian qum ait es s itellectionem, nedium, &suppeditare im sousibus, &egere xoluntarios motus.