# Liber de anima 250

Melanchthon, Liber de anima, 250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/250

Est igitur propria homini potentia rationalis vt nominant, quae est summa vis humanae animae. Et hanc potentiam vsitatè nominant inorganicam. Etsi enim in hac vita sensus interiores ei seruiunt, & obiecta offerunt, tamen cum anima discedens à Sorpore suam quandam habeat actionem, & suos motus, dicitur inorganica. Duae sunt potentiae in hac summa parte, vt sic dicam. Intellectus & voluntas. Retineo enim vsitatas appellationes & distributiones. Augustinus, Vt monstrèt imaginem Dei in Anima, tres vires no minat, Memoriam, Intellectum, e Voluntatem. Sed de imagine Dei postea dicam. Etsi autem postea magis perspicitum erit, quare necesse sit discerni intellectum & voluntatem, seu potentiam cognoscentem & appetentem, tamen nunc quoque in vestiadmobulo, iuniores de vtilitate huius discriminis nendi sunt. Aliud esse noticias, aliud serias appetis tiones sciri necesse est, vt in Pompeio noticia est Iu lij. Et haec manet eadem ante bellum, & in bello, Sed prius beneuosencia erat in voluntate, postea accenditus odium. Sunt igitur res diuersae noticia & affectus, et sedes aliae vtcunque constituendae sunt, quae quidem in organis coniunctis animae sic ostenduntur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
