# Liber de anima 251

Melanchthon, Liber de anima, 251. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/251

Cum potentia cognoscente copulati sunt sensus interiores. Ac cum potentia seriò volente, copulas tio cordis est. Noticia igitur Iulij est in cerebroSed beneuolentia & odium sunt in corde. Huius discriminis consideratio illustrat Pauli dictum in primo capite Epistolae ad Romanos, vbi inquit homines veritatem in iniusticia captuiam detis nere. Obscura oratio est ignaris huius doctrinae de discrimme potentiarum. Nominat autem veritatem, noticias veras de Deo, & de Lege. Hi radij sapiens tiae Dei lucent in potentia cognoscente, vt in Pompeio noticia est Iulij. Sed nec in voluntate, nec in corde sunt motus & stammae congruentes cum lege Dei. Haec vt aliquo modo intelligi poßint, necesse est aspici hominis naturam & vires dißimiles. Hinc & argumentorum solutio sumitur. Naturalia maximè poßibilia sunt huic naturae, cuius sunt propria. Lex maximè secundum naturam est, Est igitur poßibilis. Primum ad maiorem respondendum est, natus falia poßibilia esse naturae integrae, non deprauatae. Deinde cum rursus obijcitur, adhuc nobiscum fasci legis noticias, etiam in hac deprauata natiira, Hic potentiarum discrimen intuendum est.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
