Latin
252
Melanchthon, Liber de anima 252
Unproofread scanNot analysed yet
In potentia cognoscente noticia legis nobiscum nascitur, sicut numerorum intellectus. At ui voluncate &Sorde contumacia est. Iam hîc magnitudo humanae infirmitatis deploranda est, cùm tantum dißidium esse duarum summarum virium &cognatarum cernimus. Deinde &consilium Dei considerandum est, cur noticiam legis in nobis reliquam esse voluerit, &qualis sit in voluntate liberias. Noticia manet, vt sit de Deo testimonium, &vt arguat peccatum. Praeterea vt sit rectrix aeternae disciplinae. Nam hic gradus libertatis manet. Imperare ratio locomotinae potest, quae externas actiones ciet. Manet etiam in corde vindex scelerum, horribilis dolor, qui post delictum sequitur potentiae cognoscentis iudicium. Vult enim Deus &discrimen honestorum &turpium conspici, &destria naturam lege, quasi iudicis aeterni sententia oppressam. Harum maximarum rerum doctrta multò fit illustrior, ordine consideratis potentijs, &singularum actionibus. Et cum in hac materia aspici partes hominis necesse sit, valde vtilis est haec collatio physices ad doctrinam Ecclesiae. Addo &alterius argumenti explicationens, Naturalia sunt immutabilia.