# Liber de anima 26

Melanchthon, Liber de anima, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/26

Hic vero dubitat, An haec anima sit ipse Spiritus ananalis, seu temperamentum, an verò accedat naψκκ bςθακεραιῶ σετεθεί, qua ἐη εἰντιατα ὑι tura incorporea, βετι φαθηκυς. Eodem modo Aristoteles in Secundo de generatione Animalium, numerat tres potentias. Ipse enim vsus est nomine δυνάμεως. Et infimam δυὑάμιν nominat θρεπτικὴ, alteram κισθηταικὴν. Εas dicit non aliunde accedere, sed nasci in corporibus, & prius animam vegetatiuam esse in fotu, quam sentientem. De tertio verò addit: Mens sola extrinsecus accedit, eaque sola diuina est, nihil enim cum cius actione communicat actio corporalis. Λεiπετας δὲ τον νοῦν μόνον θυράθεν ἐπαισιέναι καὶ θεῖον ειναυ μόνον, οὐδὲ γῆ ἀυτου τῇ σνρογείᾳ κοινωνεῖ σωΦατκὴ σνέργεια. Adhuc mediocriter congruunt dicta Philosophica de Anima Vegetatiua & sensitiua. Ac de his duabus facultatibus etiam in Ecclesia verè dici videtur, esse eas vel temperamenta, vel δυνάμβς, propagatàs ex natura corporea, videlicet ex natura seminum.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
