# Liber de anima 261

Melanchthon, Liber de anima, 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/261

Tantum propemodum dici potest, cum quaerimus quid sit noticia. Mirando autem consi lio Deus noticias voluit esse imagines, quia in nobis vmbras esse voluit, significantes aliquid de ipso. Aeternus pater sese intuens, gignit filium cogitando, qui est imago aeterni Patris. Sed de his significationibus infra rursus dicemus. Nunc vsitatas appellationes recitabo. Nonicia intuitiua dicitur, cum cognitio ret praesentis siviul per sensum & mentem accipitur, quare tantum est singularium, vt cum oculi & mens simul aspiciunt picturam in pariete. Et quia hic gradus noticiarum maximè illustris est, vetustas dixit, noticias intuitiuas similes esse definitionum. Vt definitio magis perspicua Absynthij dari non potest, quam cum oculis cernis colorem & figuram, & gistas linguae saporem. Abstractiua noticia nominatur, qua absentio cogitamus, vt cogitamus absentes amicos. Nam memoria in cerebro est tanquam cella, im quam velut sigilla imaginum, quas formauit cogitatio inmpressa sunt, quas aspicit mens, quoties vult. Est & sud memoria in rationali anima inorganica. Sunt autem abstractiuae noticiae vniuersalium, & ratico cinationum, & aliorum, quae non immediatè sensit accipiuntur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
