# Liber de anima 263

Melanchthon, Liber de anima, 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/263

Interdum non potentiam, sed argumentum significat. Vt, Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas. De hac diuersitate longae descriptiones à multis traduntur, quae tamen facilè dijudicari potest, si quis sit admonitus, varios esse vsus vocabuli. Conscientia est totum argumentum seu iusis cium in mente seu potentia cognoscente, quo rectè facta approbamus, & delicta improbamus, quod iudicium ordine diuinitus sancito, sequitur in rectè factis tranquillitas cordis, & in delictis dolor cordis, puniens & destruens reum delicti. Condita est enim hominum natura à DEO, vt & conformis esset DEO, & viueret, non vt dolore extingueretur. Quare si esset conformis DEO, & corda congruerent cum recto iudicio, laetarentur benefaciendo ante factum & post factum. Nunc verò in hac prauitate cor ante delictum ardet suis flammis pugnantibus eum recto iudicio. nec formidat scelus. Quia verò iusticiae Dei est, destruere nacuram inobedientem, ideo sanxit hunc brdinem, vt dolor tanquam carnifex post sactum puniat & destruat reos.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
