# Liber de anima 268

Melanchthon, Liber de anima, 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/268

Quaecunque autem fuit Aristotelis sententia de faciente intellectu, & patiente, certè actiones rectè distinximus, inuenire & accipere dictata. Harum actionum cum perspicua sint discrimina, contentus sum hac populari enarratione, quae intelligi potest, & deducit lectorem ad considerationem dißimilium in intellectu actionum. Longè perspicacior est intellectus inuentor in Archimede, quam in alio vulgari architecto. Vidi aliorum enarrationes, quae existimantur esse subtiliores, sed somnia sunt inania, nec intelligi Possunt. Etsi autem Auerrois diuinatio deridetur, & fortaßis ab Aristotele aliena est, tamen si dextrè intelligitur, non est absurda. Cum enim ait, facientem intellectum esse ipsum Deum, etenim excellentiores motus in hominibus, verè dicit excellentes & salutares cogitationes à Deo ipso monstrari & regi, vt Salomon inquit: Vt oculus videat, & auris audiat, Deus facit vtrumque Et verè inquit Cicero: Nulla excellens virtus sine adflatu atuino est. Scipionem flectebat Deus ad consilium traijciendi in Africam, etiamsi dissentiebant Fabius & alij senes. Quae sunt causae certitudinis doctrinarum?

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
