Latin
269
Melanchthon, Liber de anima 269
Unproofread scanNot analysed yet
Deus vult aliquas esse certas noticias, quae, &monstrent ipsum, &sint normae gubernationis in vita hominum, &vult Deus certò sciri, vnam esse diuinam essentiam, conditricem rerum, sapientem, veracem, liberrimam, beneficam, iustam; custam, iudicem hominum, punientem scelera. Vult nequaquam recipi, Epicureas opiniones vult nequaquam fingi turbamideorum: Vult deinde has noticias firmißimas esse, quae regunt vitam: Non occidas mnocentem: Non sis mendax in dicendo testimonio, in pactis: Non rapias alterius conti gem, aut facultates. Vult firmas esse noticias numerorum. vt intelligamus, vnum esse Deum, non innumerabiles, &vt in tota vita discernamus vnum, &multa, &ordinem considerare poßimus. Vult in physicis certo intelligi discrimina caloris. frigoris, humoris, siccitatis, grauium corporum, &leuium, quia vita hominum conseruari non potest. nisi haec discernantur. Omitto plura exempla, ac tantum obtestor discentes propter gloriam Dei, que veritatem &amat, &nobis praecipit, vt veras sententias discant, &agnitam veritatem constanter amplectantur, &deinde iuxta voluntatem Dei transferant eam ad vsum, vt cum certum sit corpora humana non posse sine cibo, potu, somno, retinere vitam, his rebus iusto modo vtaris, &agnoscas ordinem diumitus ita institutum, &quia dat haec bona, celebres eum grata mente &praedicatione. Ita cum noticiae certae sunt: Non occides, Non moechaberis, agnosce hùnc ordinem diuinitus sancitum &obtempera, non quaeras Pyrrhonio more cauillationes ad conturbandas certas noticias.