# Liber de anima 269

Melanchthon, Liber de anima, 269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/269

Deus vult aliquas esse certas noticias, quae, & monstrent ipsum, & sint normae gubernationis in vita hominum, & vult Deus certò sciri, vnam esse diuinam essentiam, conditricem rerum, sapientem, veracem, liberrimam, beneficam, iustam; custam, iudicem hominum, punientem scelera. Vult nequaquam recipi, Epicureas opiniones vult nequaquam fingi turbamideorum: Vult deinde has noticias firmißimas esse, quae regunt vitam: Non occidas mnocentem: Non sis mendax in dicendo testimonio, in pactis: Non rapias alterius conti gem, aut facultates. Vult firmas esse noticias numerorum. vt intelligamus, vnum esse Deum, non innumerabiles, & vt in tota vita discernamus vnum, & multa, & ordinem considerare poßimus. Vult in physicis certo intelligi discrimina caloris. frigoris, humoris, siccitatis, grauium corporum, & leuium, quia vita hominum conseruari non potest. nisi haec discernantur. Omitto plura exempla, ac tantum obtestor discentes propter gloriam Dei, que veritatem & amat, & nobis praecipit, vt veras sententias discant, & agnitam veritatem constanter amplectantur, & deinde iuxta voluntatem Dei transferant eam ad vsum, vt cum certum sit corpora humana non posse sine cibo, potu, somno, retinere vitam, his rebus iusto modo vtaris, & agnoscas ordinem diumitus ita institutum, & quia dat haec bona, celebres eum grata mente & praedicatione. Ita cum noticiae certae sunt: Non occides, Non moechaberis, agnosce hùnc ordinem diuinitus sancitum & obtempera, non quaeras Pyrrhonio more cauillationes ad conturbandas certas noticias.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
