# Liber de anima 270

Melanchthon, Liber de anima, 270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/270

Copiosè autem in Dialecticis dicitur de normis certitudinis, quas Graeci nominant κριτηρία. Hic tantum obiter iuniores commonefacio, vt magis considerent, qualis sit naturalis lux in intellectu, & quae sit iudicij regula, & vnde sit assensionis firmitas. Sunt igitur normae certitudinis iuxta Phi, losophiam tres: Experientia vniuersalis, Noti ciae principiorum, & Intellectus ordinis in sylloGismo. Experientia vniuersalis est, cum de ijs, quae sensu percipiuntur, omnes sani eodem mydo tucicant, vt ignem esse calidum, Foeminam parere. In vita animantium, sensum & motum esse. Mortem destructionem esse animantium, Ostendit autem vniuersalis experientia, noticiam esse certam, quia si oppositum in vsu velis experiri, sequitur naturae destructio, vt si quis negans ignem vrere, manum inserat flammis, sentiet certè eam absumi. Fatendum est igitur, naturam sic conditam esse, & tale opus Dei. Nec alia demonstratio longior quaerenda est. Et dissentire ab vniuersali experientia est ipsi DEO bellum inferre, & negure hunc ordinem à Deo sancitum esse, vt si quis negei foeminam parere, & conetur sculpere viuos homines.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
