Latin
272
Melanchthon, Liber de anima 272
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem facilius &firmius adsentitur mens humana ijs, quae luce naturali cernit, tamen simili constantia omnes ereaturas rationales assentiri oportebat sententijs à Deo patefactis, etiamsi luce naturali non videmus esse veras &firmas. Vt sine dubitatione asseueramus, bis A.esse S. Ita statuendum est, Deum excitalurum esse homnes mortuos, &Ecclesiam ornatus tum aeterna gloria, &impios abiecturum in aeternas poenas, sed multi audacißimè repugnant diuinis oraculis, vt Epicurei &alij. Pars tamen aliqua generis humani assentitur, testimonijs miraculorum mota, in qua voce Euangelij Spiritus sanctus hanc lucem accendit, &flectit mentem ad aslentiendum, &mens obtemperat Spiritui sancto, amplectitur, vocem Euangelij, &repugnat dubitationi. Et haec assensio, quae amplectitur sententias à Deo patefactas, dicitur Fides, quae quidem in alijs languidior, in alijs firmior est. Nec leue benesitium Dei esse ducamus, quod ex illa sua arcana sede prodijt, &se nobis patefecit, &ea patefactione testatus est, sibi verè genus humanum curae esse.