# Liber de anima 272

Melanchthon, Liber de anima, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/272

Etsi autem facilius & firmius adsentitur mens humana ijs, quae luce naturali cernit, tamen simili constantia omnes ereaturas rationales assentiri oportebat sententijs à Deo patefactis, etiamsi luce naturali non videmus esse veras & firmas. Vt sine dubitatione asseueramus, bis A.esse S. Ita statuendum est, Deum excitalurum esse homnes mortuos, & Ecclesiam ornatus tum aeterna gloria, & impios abiecturum in aeternas poenas, sed multi audacißimè repugnant diuinis oraculis, vt Epicurei & alij. Pars tamen aliqua generis humani assentitur, testimonijs miraculorum mota, in qua voce Euangelij Spiritus sanctus hanc lucem accendit, & flectit mentem ad aslentiendum, & mens obtemperat Spiritui sancto, amplectitur, vocem Euangelij, & repugnat dubitationi. Et haec assensio, quae amplectitur sententias à Deo patefactas, dicitur Fides, quae quidem in alijs languidior, in alijs firmior est. Nec leue benesitium Dei esse ducamus, quod ex illa sua arcana sede prodijt, & se nobis patefecit, & ea patefactione testatus est, sibi verè genus humanum curae esse.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
