# Liber de anima 274

Melanchthon, Liber de anima, 274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/274

Et assensionis caussa sit autoritas diuina, qua hae sententiae nobis traditae sunt, & confirmatae illustribus testimonijs, vt resuscitatione mortuorum, et alijs. Mens igitur cogitans tur hae sententiae immotae sint, intueatur autorem Deum, qui se sic agnosci & inuocari vult, sicut se patefecit. Nec vult nos humana audacia ludere opiionibus de se, vt luserunt Ethnici, aut Philosophi. Haec breuiter recitaui de caußis certitudinis doctrinarum, quia haec consideratio & modum intellectionis illustrat, & ostendit, vnde sit firmitas noticiarum. Necessaria est autem in tota vita hominum haec diligentia, discernendi noticias certas ab incertis: saepe enim accersunt homines sibi & alijs magnas calamitates, cùm assentiuntur falsis aut incertis, quae putant esse vera & firma. Vt, Antonius ex causis non sufficientibus ratiocinatur. se posse toto imperio potiri, quia sit peritior Imperator, quàm Octauius, & habeat exercitus maiores. Non sequitur autem necessaria consequentia, frturum esse victorem eum, qui est peritior, et habet maiores exercitus, quia multa impedimenta etiam cauto duci obijci possunt, & Deus est praecipua caussa guberftans euentus. Tales errores in vita multi sunt, etiam sapientum, & saepe magnarum calamitatum caussa sunt. Haec admonitio in multis dictis proponitur. Vi, Vt, μάταιοι μάταια λογίγονται διὰ ἐπιθυμίας. Et Theognis inquit: πολλάκι τὴν γνώμεν δραπο τῶδιδεαι. Quantum igitur fieri potest, certa quaeramus, ac praecipuè in consilijs vitae sequamur non mam diuinam, & mentes & euentus à Deo regi petamus, sicut saepè praecipit Deus, vt Deut. S. Facito praecepta Domini Dei tui, vt bene sit tibi. OLV TATE. Initio iuniores monendi sunt de vsu vocabili.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
