Latin
277
Melanchthon, Liber de anima 277
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Achilles, etsi ardet ira, tamen à Pallade monitus imperat manibus, ne gladio feriant Agamemnonem, imperat &pedibus, ac discedit ab illo, cuius stulta oratione inflammabatur. Hic modus gubernationis et libertatis non est obscurus, quem quidem, vt postea dicam, Deus in hominibus vult esse reliquum, etiamsi natura languefacta est. Longe aliter imperat voluntas cordi, videlicet πολίτικῶς, cùm rationem propabilem ab intellectu accepit, qua cor vtcunque impellit, vt minus repugnet, seu vt incendium affectus extingui sinat. Vt cum Dauid in specu Saulem tuto interficere posset, &aliquod esset cordis incendium, tamen quia mouebatur hoc argumento: Malum exemplum fore, si regem in populo Dei interficeret, etiam ira in corde lemebatur. Mutatis obiectis, corda alios motus induere manifestum est, quia alijs spiritibus feriuntur, &quia cor animae sedes est, vt supra disputauimus. Amat Medea Iasonem, donec se quoque amari iudicat. Odit Iasonem, cum se sperni videt, ducta alia coniuge. De hac obiectorum varietate postea dicam. Praeterea simulationes omnes sunt actiones im peratae, vt in falsa poenitentia sunt fictitij dolores, cùm adulter impius simulat poenitentiam. Quod est obiectum voluntatis? Vt obiectum intellectus est Ens, quàm latè patet. Deus &rerum vniuersitas, si hominis natura integra esset: Ita voluntatis idem esset obiectum, &inter appetenda &amanda summum esset Deus, vt testatur Lex diuina: Diligas Deum ex toto corde. Ideo condidit Deus creaturas rationales, vt essent aliae naturae, quibus suam sapientiam &bonitatem communicaret, quia bonum est κοινωνικὸν.