# Liber de anima 278

Melanchthon, Liber de anima, 278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/278

Itaque sicit Sol lucem & calorem in hoc aere spargit: Ita Deus in mentes nostras sparsisset λογον & Spiritum sanctum. Ac λόγ&ς monstrasset patrem, & multiplici sapientia mentes illustrasset, voluntas autem & corda copulasset Spiritus sanctus aeterno patri, mutuo amore, laeticia & motibus congruentibus cum natura Dei. Talis fuisset sapientia & vita hominis, congruens cum sapientia & vita Dei. Et haec bona amissa in lapsu, per Euangelium restituuntur, vt postea dicam. Ac rursus erit Deus omnia in omnibus beatis, vt infra de imagine dieam. Fuisset igitur amor ordinatus. Ante omnia maximum incendium amoris fuisset erga Deum. Deinde res bonas caeteras amassemus eo ordine, quem monstrat diuina sapientia, virtutes, vitam, vitae commo da propter Deum expetiuissemus, & agnouisset homo, se in vsu legitimo harum rerum Deo seruire, & Deum conditorem celebrasset. Ae nunc cum similes sumus illi viatori vulnerato & spoliato, & in mente tenebrae sunt, id est, multae tristes dubitationes de Deo, & non est in cordibus amor Dei, voluntas alia obiecta quaerit, non Deum, ac horum ordo etiam contur babitur. Sum inum bonum esse voluptates corporis, non Epicurus tantum. sed maxima multitudo hominum existimat.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
