Latin
279
Melanchthon, Liber de anima 279
Unproofread scanNot analysed yet
Alij modestiores dicunt, virtutem melius quiddam esse. Nec hi tamen virtutem propter Deum appetendam esse docent. Ita amissa luce mentis, &extincto amore Dei in voluntate, Philosophi à veritate aberrant, vt alibi copiosius dicitur. Vt autem consideremus, qualis nunc sit natura hominum, &quae sint discrimina Philosophiae &Euangelij, recitabimus, &quae nunc sint obiecta, &ad quae nos retrahat filius Dei. Primum autem perspicuè reijcio &improbo stul tam opinionem recentium quorundam, qui negant, Bonum esse obiectum voluntatis in appetendo, &contendunt, voluntatem verè &sine simulatione, velle posse malum, nulla ratione boni. Ac multae sunt verae caussae, propter quas hoc somnium reijciendem est, quas breuitatis causa non recito, tantum oro uniores, vt monstrosam illam opinionem detestentur. Etsi enim est aliqua voluntatis libertas, tamen sit ordinata est, vt velit bonum. Hoc si quis non admit. tit, euertet totam rationem finium, nec magis caussa erit, cur voluntas acquiescat in Deo, quàm in tauro Phalaridis. Item, si voluntas non esset ordinata ad appetendum bonum, non esset caussa, cur magis appetere virtutem deberet, quàm vicia. Sed omitto confutationem, &breuiter constituo obiectum monens lens voluntatem in hac infirmitate, &in ijs, qui non gubernantur luce Euangelij, &à S. sancto. His igitur, vt Catoni aut Ciceroni obiectum est, voluntatis in appetendo, bonum finitum, quatenus ratio aut sensus decernit, id esse bonum humanae naturae aut societati. Rursus in fugiendo, Malum contrarium illi bono, obiectum erit. Hinc iudicari potest, quousque humanae appetitiones sine Spiritu sancto progrediantur.