# Liber de anima 281

Melanchthon, Liber de anima, 281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/281

Hinc multae sunt in Poëtis dubitationes de prouidentia et reprehensiones Dei, vt illud apud Virgilium: Famamque fouemus inaAc vt in mente sunt tenebrae, ita multo nem. magis voluntas à DEO auersa est, & sicut nauis in Syrtibus agitata diuersis ventis variè iactatur: ita voluntas Vagabunda sine ordine adalia atque alia obiecta ruit. Ideo Paulus inquit: Qui secundum carnem sunt, carnalia sapiunt, videlicet quae recensui. Cato amat virtutem, sed non propter Deum, nec statuit se curae esse Deo, nec diligit De um: Hic gradus obseruandus est, vt discrimen Philosophiae & Euangelij fiat illustrius. Possent aiis tem haec multò copiosius exponi, sed hanc breuem commonefactionem huic Commentario magis congruere iudico. Iam igitur à Scholis Philosophicis discedentes sciamus nobis ad lucem Euangelij vocatis, obiectum esse voluntatis, bonum infinitum & caetera bona suo ordine appetenda. Vocamur enim ad instaura tionem naturae, & proponitur nobis filius Dei, Dominus noster Iesus Christus, crucifixus pro nobis, & resuscitatus, qui affirmat, Deum non esse ociosum, sed verè & horribiliter irasci peccatis, recipere autem in gratiam confugientes ad filium, & exaudire eos, ac liberare.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
