# Liber de anima 282

Melanchthon, Liber de anima, 282. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/282

Hanc Euangelij vocem cum audimus, & fide amplectimur, ipse filius Dei λόγος aeterni Patris, accendit lucem in mentibus nostris, & Spiritu suo sancto corda inflammat, vt in Deo acquiescant & laetentur, diligant eum, & obedire ei incipiant, petant se ab ipso regi, & rursus fiant templum Dei. Nec sumus Stoici, dicimus enim res conditas à Deo honas esse, vitam, cibum, potum, coniugem, politicam societatem, sed ordine haec expetenda esse, & nequaquam anteponenda Dei voluntati. Babylas senex, Episcopus Antiochenus amat vitam, coniugem filios. Et cum octogesimum annum egressus erat, ne quis iuuenili audacia eum sibi periculum attraxisse existimet, & tamen confeßionem Euangelij antefert suae & filiorum vitae. Stant grandaeui parentes, nec tantum spectatores sunt necis filiorum, sed etiam confirmant eos in agone. Deinde tribus adolescentibus filijs interfectis in conspectu parentum, senex pater trucidatur: Mater superstes, mariti & filiorum corpora collocat in sepulchra. Talia exempla nobis obiectorum gradus ostendunt. Sed vnde oritur tanta morum atque actionum confusio? Dauid rapit alterius coniugem, quanqua videt & intelligit facti turpitudinem. Hoc ita fit. Dißimilia obiecta cordi & voluntati offeruntur, Ratio, monstrat voluntati turpitudinem, Sed cor incensum amore, qui est violentus, rapit secum voluntatem, ne recto iudicio obtemperet. Nam voluntas etsi aliquo modo libera est, & certè posset Locomotiuae imperare, ne attingeret alienam, tamen, vt fomes, facile accipit cordis incendia. Nunc igis tur qualis sit libertas, dicendum est.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
