# Liber de anima 283

Melanchthon, Liber de anima, LIBERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/283

LIBERO ARBITRIO. In Dialecticis vocabula neceßitatis, contingentiae, & libertatis declarantur. Inde sumantur enarrationes horum vocabulorum, quas profectò scire necesse est. Nunc tantum hoc dicam, Libertatem in diuina voluntate, & in creaturis rationalibus, Angelis & hominibus, esse facultatem voluntatis, quae poßit agere, ac non agere, aut sic, aut aliter agere. Sunt autem discrimina magna in Deo, beatis, & hominibus in hac vita, quae alibi copiosius explicantur. Est igitur dißimilis modus agendi, quàm agit ignis, qui necessariò calefacit admota corpora; nec potest suspendere actionem, nec potest aliter agere. Primum autem constituendum est, certißimum esse, Deum, etsi bonus est immutabiliter, tamen esse agens liberrimum, & omnia quae condidit, & quae agrt extra se, liberrima voluntate condidisse, & agere, iuxta dictum Psalmi: Omnia quaecunque voluit, fecit.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
