# Liber de anima 284

Melanchthon, Liber de anima, LIBERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/284

Ac procul explodantur impij furores Stoicorum, qui fingunt Deum alligatum esse ad caussas secundas, nec posse aliter agere, quam sicut cient caussae secundae, & necessariò eum velle & agere bona & mala, honesta & turpia. Horresco referens, sed interdum haec commemorari necesse est, Vt adolescentes moniti fugiant & execrentur haec diabolica mendacia, quae sunt contumeliosa in Deum, & perniciosa moribus. Sed alibi haec copiosius tractantur. Iam constituta propositione, quod Deus sit agens liberum, sciamus eum & angelos & homines, in creatione ornasse his tribus bonis, quae sunt in ipso optima, Sapientia videlicet. Noticia seu legis iusticia, & Libertate voluntatis. Alius autem modus agendi conditus est in Sole, in igne, in aqua, & caeteris rebus, semper vno mode agentibus. Hoc discrimen vult Deus conspici, vult intelligi sese esse agens liberum, vult & nostras actiones consilio regi. Disputatur ergo, an sit aliqua voluntatis in homine libertas, et qualis sit. Est autem difficilis explicatio amantibas veritatem, non dispus tationum praestigias, ac diligentia necessaria est pijs, considerare discrimen Stoicarum opinionum, & doctrinae Ecclesiasticae, in quam Stoica deliramenta, Manichaei & Valla impiè transfuderunt. Sciendum est igitur, dupliciter detrahi libertatem humanae voluntati. Aut enim in vniuersum tollitur Contingentia omnium euentuum, non tantùm humanorum, sed etiam aliorum, vt Stoici defendebant fatalem neceßitatem.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
