Latin
LIBERO
Melanchthon, Liber de anima 285
Unproofread scanNot analysed yet
Aut non defenditur illa Stoica neceßitas, sed tantum monstratur infirmitas humanarum virium, quae etiamsi vtcunque externas honestas actiones efficere possunt, tamen non possunt integram obedientiam legi Dei praestare, nec possunt tollere peccatum &mortem. Cùm igitur duae quaestiones sint, Altera de Stoica neceßitate, altera de infirmitate virium humanarum, breuißimè de priore respondeo. Certißimum est, Deum nec velle, nec approbas re, nec efficere, nec adiuuare peccatum, Sed verè &horribiliter irasci eum peccato, vt Psalmus inquit: Deus non volens impietatem tu es. Et Iohan. s. die citur, Diabolum mendacij patrem esse, &ex proprio loqui mendacium. Cum igitur Deus nec velit nec approbet, nec efficiat peccata, manifestum est, ea non oriri à voluntate Dei, sed à voluntatibus diabolorum &hominum, qui cum boni conditi essent suis voluntatibus, quae erant liberae, se spontè à Deo auerterunt. Est autem libertas fons &caussa contingentiae. Nec praeuisio neceßitatem affert, nec cogit voluntates diaboli &hominum, vt scelera faciant. Etfi igitur praeuidet Deus Saulis scelera, tamen ea net vult, nec approbat, nec efficit, nec adiuuat, Sed per. mittit, ac metas constituit, quousque permissurus sit Ita sta in Scholis dicunt, Deum determinare contingen tia. Praeuidet grassaturum esse Pharaonem in Israelitas, &constituit metam, quousque hunc furorem toleraturus sit, sicut hanc ipsam determinationem Prophetae multis venustis figuris significant, vt Regi Aßyrio dicitur: Ponam chamum in ore tuo, &reducam te, &c. Haec breuiter recitaui, tantum Vt moneantur iuniores, vt diabolica mendacia, quae de neceßitate fingunt Stoici, fugiant, &constanter execrentur, quae, vt antea dixi, &aduersus Deum contumeliosae sunt, &nocent moribus.