# Liber de anima 287

Melanchthon, Liber de anima, LIBERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/287

Ac de imperatis actionibus magis perspicua est libertas: Vt, Scipio imperat membris ne alterius sponsam attingant. Et in Scipionis voluntate est etiam motus, quo aliquo modo vult illud honestum propter ipsum decus vistutis. Illud velle est actio Elicita, vt nominant. seriò volens ciuile honestum. Sed actiones Elicitae sunt obscuriores. Ideo de imperatis loquamur, quae sunt externa paedagogia, & harum esse aliquam liberta tem, ostendit manifesta experientia. Praeterea Paulus expreßè nominat iusticiam carnis, quae est viribus naturalibus facere externa opera congruentia cum lege Dei. Talem iusticiam cum affirmet esse posse in non renatis, manifestum est, libertattm aliquam esse voluntatis, regentem externa membra. Item, Deus attribuit generi huma no Magistratus & Leges, vt externa membra frenentur, sicut inquit Paulus: Si vis non timere potestatem, bonum facito. Haec tota gubernatio, & ipsa legum vox prorsus mutilis esset, si externa membra frenari non possent.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
