# Liber de anima 289

Melanchthon, Liber de anima, LIBERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/289

Tertia caussa est, vt paci communi seruiamus, quia non tantum nobis nascimur, Sed vult Deus nos communi societati prodesse, & eam fouere, iui xta haec dicta dulcißima de aequalitate: Diligas proximum, sicut teipsum. Item, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Quarta causa est, Quia haec externa modestia est paedagogia in Christum, id est, Spiritus sanctus non est efficax in his, qui perseuerant in sceleribus contra conscientiam, quia in iuramento diuino conprehenditur conitersio: Viuo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur, & viuat. Has caussas familiarißimè notas esse, & saepe cogitari vtile est, quae quidem & copiosius alibi declarantur. Cùm autem haec gubernatio externa rum actionum sit aliquo modo in nostra potestate; vult Deus nos non ignauos & segnes esse, sed sua lege & metu poenarum, tanquam vinculis acriter colercohercere membra. Et quidem haec diligentia in renatis & filium Dei vera fide agnoscentibus, placet Deo. Haec sunt perspiciia & planâ, ac prosunt moribus & pietati, rectè intellecta.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
