Latin
LIBERO
Melanchthon, Liber de anima 290
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum haec ipsa libertas seu facultas voluntatis humanae saepe vincitur his duabus rebus, scilis cet infirmitate naturae nostrae, &diaboli insidijs. Ideo multi homines ruunt in manifesta scelera. Renati igitur cùm &de his caußis, &de auxilio deceantur in Euangelio, veris gemitibus petant, se gubernari Spiritu sancto, vt Dominus inquit: Quan eò magis pater vester coelestis dabit Spiritum sanctum petentibus. Nunc de alio genere actionum interiorum ditam, quae Deum iniuentur. Voluntas humana non renata luce Euangelij &Spiritu sancto, non patest efficere verum timorem Dei, firmam assensionem, siduciam ac dilectionem Dei, veram patientiam &constantiam in magnis periculis, &similes Spirtuales motus, multò minus potest praestare perfectam obedientiam legi Dei. Testimonia nota sunt. Nam Paulus inquit: Qui Spiritu Dei ditcuntur, hi sunt filij Dei. Et Dominus inquit: Sine me nihil potestis facere. Cùm Ioseph repugnaret voluntati coniugis beri sui, ac regeretur timore Dei ac fide, concurrebant hae causae, verbum Dei, filius Dei illustrans mentem, &dans Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus mouens voluntatem &cor, Et ipsa voluntas loseph. Incoandum est enim ab externo Verbo Dei. Mens cogitabat mandata Det, promißiones &poenas. In hac ipsa cogitatione intuens promißionem auxilij &Mediatoris, petit se regi.