# Liber de anima 290

Melanchthon, Liber de anima, LIBERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/290

Caeterum haec ipsa libertas seu facultas voluntatis humanae saepe vincitur his duabus rebus, scilis cet infirmitate naturae nostrae, & diaboli insidijs. Ideo multi homines ruunt in manifesta scelera. Renati igitur cùm & de his caußis, & de auxilio deceantur in Euangelio, veris gemitibus petant, se gubernari Spiritu sancto, vt Dominus inquit: Quan eò magis pater vester coelestis dabit Spiritum sanctum petentibus. Nunc de alio genere actionum interiorum ditam, quae Deum iniuentur. Voluntas humana non renata luce Euangelij & Spiritu sancto, non patest efficere verum timorem Dei, firmam assensionem, siduciam ac dilectionem Dei, veram patientiam & constantiam in magnis periculis, & similes Spirtuales motus, multò minus potest praestare perfectam obedientiam legi Dei. Testimonia nota sunt. Nam Paulus inquit: Qui Spiritu Dei ditcuntur, hi sunt filij Dei. Et Dominus inquit: Sine me nihil potestis facere. Cùm Ioseph repugnaret voluntati coniugis beri sui, ac regeretur timore Dei ac fide, concurrebant hae causae, verbum Dei, filius Dei illustrans mentem, & dans Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus mouens voluntatem & cor, Et ipsa voluntas loseph. Incoandum est enim ab externo Verbo Dei. Mens cogitabat mandata Det, promißiones & poenas. In hac ipsa cogitatione intuens promißionem auxilij & Mediatoris, petit se regi.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
