Latin
BONCVPISCENTIAE
Melanchthon, Liber de anima 294
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde in corde &voluntate, amor Dei, σοργαὶ erga sobolem, parentes coniugem; cognatos, beneuolentia erga omnes ho mines, Odia aduersus diabolos, laeticia acquiescens in Deo spes vitae aeternae. Et hae appetitiones &hi affectus omnes fuissent ordinati congruentes ad legem mentis, imo etiam accensi ab ipso Spiritii sancto, qui sitas flammas miscuisset spiritibus natis in corde &cerebro. Sed haec suauißima harmonia turbata est lapsu primorum parentum. Nunc sunt quidem appetitiones &affectus, sed vagantur &longè aberrant, à lege Dei, &in non renatis non sunt accensi à Spiritu sancto. Vt, vagatur amor in Dauide, etsi habet alias eoniuges, forma, ingenijs, virtute praestantes, tamen cor incenditur amore alienae coniugis. Quare cum concupiscentia accusatur, non ita cogitandum est, naturam hominum integram futuram fuisse sine appetitionibus &sine affectibus, &vt ita dicam, saxeam aut ferream, Sed eò non accusari concupiscentiam, quia appetitiones &affectus vagantur sine ordine. Ecclesiastici scriptores cum vituperant concupiscentiam, plerunque addunt nomen malae concupiscentiae, sed circumstantiae ostendunt, vbi dicatur de viciosa concupiscentia, vt Rom. 7. &alibi.