# Liber de anima 295

Melanchthon, Liber de anima, BONCVPISCENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/295

In talibus locis intelligamus non ipsam naturam, qualis condita est, sed ἀταξιάν in omnibus viribus hominum pugnantem videlicet cum lege Dei. Agrestis etiam imaginatio est, cum accusatis concupiscentia, tantum intelligere appetitiones, cibi, potus, libidinum, ambitionum. Longè maiora mala Paulus hac appellatione complectitur, videlicet, caliginem & dubitationes de Deo in mente, auersionem voluntatis & cordis à Deo, variè errantia incendia affectuum in corde. Denique totum hoc malum, quod tristißimis verbis à Paulo nominatur Inimicitia aduersus Deum, cum inquit, Sensus carnis inimicitia est aduersus Deum. Ac discernantur substantia creata à Deo, & ἀταξια, quae postea acceßit, & est operis diuini deprauatio. Ex hac distinctione sumenda est explica tio argumenti, quod Iulianus Augustino obiecit: Peccatum non gignit hominem. Concupiscentia gignit hominem. Non est igitur peccatum. Ridicula & puerilis cauillatio est, Et tamen

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
