# Liber de anima 297-2

Melanchthon, Liber de anima, ACCIDEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/297-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/297-2

modemouemur, vt magis in vnam partem inclinemus, quam in aliam, & tamen suspensa sit assensio seis asseueratio. Vt, opinio est futuros esse imbres, cum in ipsis piscibus ad Iouem, Venerem & Mercurium acceßit Luna. Est enim probabilis ratio ex harum stellarum naturis sumta, Sed interdum hae propiores caussae impediuntur alijs praecedentibus caußis potentioribus, Ideo asseueratio suspenditur. Opinio est, Atticum fore constantem & perpetuum amitùm Ciceronis. Est enim probabilis ratio, quia vterque est honestus & sapiens, & tuentur amicitiam Vertutis caussa, Sed tamen asseueratio suspenditur, quia animi hominum sunt mutabiles.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
