# Liber de anima 300

Melanchthon, Liber de anima, ACCIDEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/300

Hic enim monstratis animae partibus, ostenduntur actionum caussae, Mens iudicans & voluntas eligens, ac imperans potentiae Locomotiuae. Et in mente lucent immotae noticiae. quae sunt normae actionum, discernentes recta & non recta. Et ordo diuinitùs sancitus est, vt ad has normas, quae sunt radij sapientiae diuinae in nobis, congruant actiones. Affectus, ἥθη & πάθη, aut sunt actiones, sed cum aliquo dolore coniunctae, vel cum aliqua laetis tia, vt irasci, est nolle offensionem, & dolere propter laesionem, & velle depellere laedentem. Haec sunt in voluntate. In serijs autem motibus copulantur cor & voluntas. Nam cor propriè organum est affectuum, quod cum velut ictum seu verberas tùm est ab insuaui obiecto, contrahitur, & dolore afficitur propter laesionem, & fugit inrem insuas uem. In hoc dolore fit torrefactio cordis, & incenduntur Spiritus. Et quia in ira simul est conatus depellendi obiecti, exaestuant Spiritus, & effunduntur in exteriora membra, vt quasi arment ea ad ex pulsionem. Timere, est in voluntate, nelle venturum malum, cum dolore aliquo, In corde vero ictus, vt ita dicam, quo cor contrahitur, fugiens obiectum, in qua contractione cor afficitur dolore, quia sic natura condita est.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
