# Liber de anima 301

Melanchthon, Liber de anima, ACCIDEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/301

Vult enim Deus vitam esse laeticit am, poenas verò vult esse dolorem & mortem. Sed affectus durabiles sunt similes habituum, sed ita, vt sint admixti dolores et laeticiae, quia vnuersalis definitio affectuum haec est. Affectus est motus cordis aut voluntatis, se quens cognitionem, prosequens aut fugiens obiet cta, quae cùm aut laedant naturam, aut deleltents semper comitantur extremi motus, dolor laesanatis ra, vel suauitas seu laeticia fouens naturam, Et sunt hi motus in corde, constrictio aut laxatio, & in dolore simul fit torrefactio cordis & spirituum, & spiritus gignuntur languidius. Sunt igitur modici, atri, amari, & similes piceis fumis. In laeticia autem fit laxatio, & velut acceptio & attractio grati obiecti, vt cum lingua gratum saporem accipit, fit quaedam dilatatio. Et quia laetitia est vita cordis, gignuntur spiritus copiosius, & sunt dulces & lucidi. Amor in voluntate, est velle obiectum, quon est aut videtur bonum, cum quadam laeticia.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
