# Liber de anima 303

Melanchthon, Liber de anima, DE IMAGINE DEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/303

DE IMAGINE DEI NHOMINE. Sunt & in Sole quaedam de Deo significatin nes: Nam & Deus est lucida essentia, quanquam spiritus est. Et vt in Sole sunt substantia, lux & calor. Ita significari videntur, aeternus Pater, Filius & Spiritus sanctus. Sed sol non nouit Deum, nec illam qualemcunque similitudinem intelligit. Volint autem Deus agnosci se ab humana natura, & talem esse imaginem Dei hominem, quae similitudinem cerneret et intelligeret. Summa enim similitudo est, sapientiae & iusticiae congruentia, quae non potesm esse, nisi in natura intelligente. Et quia bonum && κοινωνικὸν, vult Deus haec suà summa bona honm ni communicare. Indidit igitur menti humanae noticias, que monstrant & esse Deum, Et qualis sit. Nam sinilis tudo vel dißimilitudo non posset iudicari si prorsus nesciremus qualis sit Deus. Et primus gradus simlitudinis est, habere potentiam intelligentem, & congruentem sapientiam. Fuit autem ante peccatum talis imago vt sotentiae omnes congruerent cum Deo. In uitellectu fuisit firma Dei noticia, voluntas & cor congiiss, bant cum Deo, id est, habebant rectitudinem & tusticiam congruentem cum Deo, & libertas voluntatis non erat impedita.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
