# Liber de anima 304

Melanchthon, Liber de anima, DE IMAGINE DEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/304

Et in hac sua imagine Deus habitabat daturus vitam sine morte, & laetitiam perpetuam, si homo non excußisset Deum rectorem. Sic loquitur Paulus de imagine, cum inquit ad Ephesios, Induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est, in iusticia & sanctitate vera. Ita vetustas loquitur de imagine, vt nominet imaginem non tantum potentias animae, vt Augustinus, sed tales potentias, in quibus luceat Dei noticia, & quae congruant cum Deo, & sint domicilium Dei, Augustinus hoc modo accommodat potentias. In homme haec tria praecipua sunt: Mens gignens cogitationem. Cogitatio, quae est imago rei cogitatae, & Voluntas, in qua sunt laeticia & amor. His potentijs aliquo modo discrimina personarum significari inquit, Patrem aeternum significat mens gignens rogitationem. Imago formata cogitatione in nobis, significat Filium: Voluntas Spiritum sanctum. Nam Pater aeternus intuens se & cogitans, gignit Verbum, quod est imago aeterni Patris, quae est Filius Dei, qui dicitur & λόγος & ἐικὼν aeterni Patris. Spiritus sanctus est substantialis amor & laeticia, procedens ab aeterno Patrè et Filio. Id congruit ad voluntatem, & ad spiritus in corde, qui sunt flammae & instrumenta motuum. Etsi autem verum est, etiam has potentias ideo sic conditas esse, vt multa nos doceant de Deo, & nunc quoq, etsi natura humana languefacta est, multa perspicua testimonia de Deo & de prouidentia, sumi ab anima, & à noticia legis insita nobis, & à conscientiae terroribus possunt: tamen anima sine luce Dei, est corrupta Imago. Iam hic vtrunque consideretur. Amor Deni ergi nos, & nostra calamitas secuta peccatum. Non casu ex Atomis, confluxit haec hominum natura.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
