# Liber de anima 305

Melanchthon, Liber de anima, DE IMAGINE DEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/305

Sunt enim manifesta testimonia de Deo, radij sapientiae Dei in nobis adhuc lucentes, noticiae de Deo, & immotum discrimen honestorum & turpium. Quantus autem amor est in Deo erga genus humanum, quòd transfudit in nos in fabricatione ea bona, quae mipso sunt optima, scilicet, naturam capacem sapi entiae & iusticiae, deinde radios suae sapientiae, & iusticiam cum eo congruentem, libertatem electionis, vitam & laeticiam perpetuam. Et haec bonaita nobis attribuit, vt ipse simul voluerit in nobis hiae bitare, augere sapientiam, & suis motibus nos regere. Quid potest cogitari maius? Nunc verò quàm dißimiles sumus huic prime fabricationi? Mens plena est caliginis & dubita tionum de Deo. In voluntate & corde sunt multi plices flaminae errantium cupiditatum, & pugnantium cum Deo, iniusti amores, & iniusta odia. His flammis incitantur alij ad confusiones libiditum, alij ad caedes, alij ad alia scelera. Imò diaboli insiliunt in impiorum pectora, & impellunt multos, vt faciant horrendas dißipationes in genere humano, ac vastationes infinitas. Haec tanta mala aspiciamus, & veris gemitibus deploremus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
