# Liber de anima 308

Melanchthon, Liber de anima, TATE ANIMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/308

TATE ANIMAE humanae. Illustre testimonium est de vita perpetua, secutura post hanc mortalem vitam, quod Filius Dei dominus noster Iesus Christus, crucifixus & mortuus, postea reuixit. Et ne spectrum existimaretur, familiaritate quadraguita dierum ostendit Apostolis, & alijs multis, se verè reuixisse, & rursus verè copulatam esse animam suo corpori. in quo antea vixerat. Ac vt pluribus exemplis fides confirmaretur, simul & alijs multis, qui mortui fuerant, vita in corporibus reddita est. Et consentaneum est, praecipuè primos parentes, Adam, Heuam, Seth, Nohe, Sem, Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, & multos similes, fuisse comites illius triumphi Christi, ac saepe Heuam & alias matronas aßidentes apud Mariam & sororem eius, narrasse siti temporis certamina, & mirandas liberationes. Intueamur igitur Christum in hac Apostolorum consuetudine, postquam ex morte reuixit, dulcißimè cum eis colloquentem, & testimonium de sua vita ostendentem, ac multa docentem.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
