# Liber de anima 31

Melanchthon, Liber de anima, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/31

Et Quintilianus inquit: Studia sapientiae non iam in Actu suo, atque in hacsuo ri luce versantur, sed in porticus recesserunt. Quare & Cicero considerans & originem vocabuli, & Aristotelis consilium, vertit Endelechiam continiias tam motionem, id est, aßiduam agitationem. Quia Graecis sciebat ευδέλεχες esse idem, quod continuum, & Aristotelem videbat loqui de motu, seu de agitatione. Norat enim Cicero, & antea apud Aristotelem in definitione Motus poni vocem Endelechia. Sciebat & promiscuè in eo ipso loco Ari stotelem vti vocabulis Endelechiae & Energiae, & expreßè dicere Motum esse συέργειαν, id est, effi[σκονιντι. cacem, non ociosam formam. Et in nono μετάτο φυσικὰ rursus dicit, idem esse σγέργειαν & φυδην λέχειαν. Quare & Plutarchus ait, συδελέχεαν a sit, te plecia. vsurpari pro σόργειε. ρετοσθρεοκειη. Ex his, quae recitaui lector candidus, & non rudis Aristotelicae doctrinae, iudicare potest, & quid vocabulum Endelechia significet, & Ciceronis interpretationem cum sententia Aristotelis rectè congruere. AreV Argyropylus Ciceronem reprehendit, & matuerunt alij quidam verti Endelechiam perfectionem interiorem, quasi τὸ ἔντος τελεοῦρ.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
