# Liber de anima 310

Melanchthon, Liber de anima, TATE ANIMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/310

Et ostendit Deus testimonia venturae vitae, cum spectantibus alijs viui in coelum translati sunt, Henoch et Elias. Ac in Prophetarum concionibus subinde repetita est haec doctrina, & clarißima voce filij Dei proposita, & ipsius testimonio, cum reuixit, confirmata est. Hanc igitur doctrinam teneamus, & firma assensione amplectamur, & tota vita nostra intueatur illud verum iudicium, quod post mortem subituri sumus omnes, & assentiamur voci Euangelij, & in vera conuersione ad Deum confugiamus ad filium Dei, ac petamus, vt corda nostra accendat Spiritu suo sancto, vt ad illud iudicium initia iustis ciae aeternae afferamus. Nam vt antea dictum est, prorsus necessarium est in hac mortali vita conuersionem ad Deum fieri, sicut scriptum est, Superinduemur, si tamen non nudi reperiemur. Sed alia quaestio est, an humana anima sit spiritus separabilis à corpore, & superstes cum disceßit a corpore, qui intelligat, & afficiatur laeticia aut dolore. Id confirmant haec dicta, Matth. 10. Christus disertè inquit: Corpus occidunt, animam verò occidere non possunt. Ad latronem inquit: Hodie eris mecum in Paradiso, Si exhalans anima dißiparetur, certè non esset vnà cum Christo. Est igitur spiritus superstes. Et cum sit spiritus, non est ociosus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
