Latin
TATE ANIMAE
Melanchthon, Liber de anima 316
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem hae ipse neces sanctorum, sunt testimonia de futuro iudicio. Cùm Abel interficitur, hoc horrendo spectaculo Deus &commonefacit parentes, haec corpora propter commune peccatum mori oportere, Et tamen antea distinxerat instum Abel ab iniusto Cain, &intelligebant parentos, non frustra fieri hanc distinctionem, sed esse &fore aliquam Dei Ecclesiam, in qua serpentis caput conterendum esset, id est, in qua abolito peccato, etiam vita restituenda esset, Discebant igitur in hoc ipso spectaculo, secuturam esse aliam vitam, &iudicium. Erat &antea dictum ad Cain: Si male feceris, peccatum tuum quiescet donec reuelabitur, quasi dicat: Etiamsi aliquandiu poenae differentur, &multi securi furenter cumulabunt scelera, nec metuent Deum, tamen sciant, tandem iudicium secuturum esse, in quo horribiliter patefiet ira Dei aduersus scelera. Id nominat reuelari peccata.