# Liber de anima 316

Melanchthon, Liber de anima, TATE ANIMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/316

Et quidem hae ipse neces sanctorum, sunt testimonia de futuro iudicio. Cùm Abel interficitur, hoc horrendo spectaculo Deus & commonefacit parentes, haec corpora propter commune peccatum mori oportere, Et tamen antea distinxerat instum Abel ab iniusto Cain, & intelligebant parentos, non frustra fieri hanc distinctionem, sed esse & fore aliquam Dei Ecclesiam, in qua serpentis caput conterendum esset, id est, in qua abolito peccato, etiam vita restituenda esset, Discebant igitur in hoc ipso spectaculo, secuturam esse aliam vitam, & iudicium. Erat & antea dictum ad Cain: Si male feceris, peccatum tuum quiescet donec reuelabitur, quasi dicat: Etiamsi aliquandiu poenae differentur, & multi securi furenter cumulabunt scelera, nec metuent Deum, tamen sciant, tandem iudicium secuturum esse, in quo horribiliter patefiet ira Dei aduersus scelera. Id nominat reuelari peccata.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
