Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 32
Unproofread scanNot analysed yet
Hauc imaginem apparet eos non sumsisse ex Aristotele, sed ad eum attulisse, cum tantùm de Anima hominis dici arbitrarentur, &hanc videlicet naturam separabilem habitare cogitarent in parte corporis Ιalo certa, sicut in nauz gubernator sedet ad gubernaculum. Haec aliunde ad Aristotelem allata sunt, non sunt ex ipso sumpta. Cicero rectius vidit Consilium Aristotelis. Nec tamen hanc quaestionem vlla πιλουεικεία moui, nec impedio, quo minùs sua cuique sententia placeat. praesertim in hac exili disputatione, quae non labefac at statum Reipublicae: vt nec iocus apud Lucianum turbat Rempublicam, vbi litera ò agit interdicto vnde vi, quòd ex dictione ἐυδελέχεια expulsa sit postquam irruperit in eum locum literaτ. Sed indico non tam meam sententiam, quàm meorum Praeceptorum, qui non fudes fuerunt Aristotelicae doctrinae. Obiectio. Sed interpretatio Ciceronis reprehenditur hoc Argumento: Agitatio seu motio est accidens, Anima non est accidens. Igitur non propriè dicitur esse agitatio. Respondeo Aristoteles ipse diluit hanc obiectionem. Inquit enim duplicem esse cΑἔχειαν Alteram Substantialem, alteram Accidentalem. Substantialis est ipsa talis vita τeixiuentis seu animalis, quae actiones ciet, vt si diceret, Animam esse βρχραν, seu efficaciam.