# Liber de anima 38

Melanchthon, Liber de anima, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/38

Et quamuis sit in natura vis seminalis, tamen perpetuò concurrere generalem DETactionem, sustentantis & fouentis naturam, quod verißimum est, sicut scriptum est: In ipso viuimus, mouemur & sumus. Et discrimen inter animas Heroicas & non Heroicas ostendit, verè adesse Deum generationi cum alias animas, alijs donis ornet, quorum aliqua videntur non à corpore oriris Aliqui verò & propter hoc Argumentum inclinant in hanc sententiam, vt existiment, auimas ociri. ex traduce, quia videatur absundum, animas, squae. uno attersie sunt à Deo, & rere;le ouo crea1t. Sed respondent alij talem in generatione conseruari naturam, qualis nunc est. Nam aec corpora essent, nisi diuinitus sustentarentur. Frigidius respondent, qui dicunt, animas pollui contagio corporum. Quidam & ex dicto Genes. 2. ratiocis antur, animas ex traduce oriri. Cessauit Deus ab Spere suo, id est, conseruat quidem species conditas, At non condit in eis partes nouas ex nihilo. Sed hanc. disputationem abrumpo, & iuniores moneo, vt discernant ea, quae vtcunque mentis humae nae acie penetrari possunt, ab alijs, quae peruestigari non possunt.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
