Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 39
Unproofread scanNot analysed yet
Simus hac sapientia contenti, quòd vita, sensus, ratiocinatio &electio ostendunt, esse in nobis animas, &esse in eis insitas noticias, &alias dotes, quae testantur, &esse Deum, &animas ab ipso conditas esse. Adiungamus &testimonia diuinitus tradita, quae affirmant Deum semper vitae datorem &conseruatorem esse, sicut intea dictum est: In ipso viuimus, mouemur &sumus. Et agnoscamus eum fontem &custodem nostrae vitae esse. Deinde effectus animae &organa subiecta oculis aspiciamus &videamus, quae rum partium qui sint effectus &motus, quae partes in hac imbecillitate, quales habeant actiones, quae quomodo regi poßint. Hanc sapientiam vi tae &moribus vtilem quaeramus. De questione, A sit Anima in tote, in qualibet parte tata? Auima. Bouis, quae est, vel spiritus vitalis vel κράσις, vel Endelechia, est quiddam diuisibile iuxta partes corporis. Nam spiritus vitalis simi lis est flammae, quae partes habet, &alibi sunt aliae. Nec de tali anima loquitur dictum, Aima &&tota in toto, &in qualibet parte toQuod, vnde sumtum sitangnoro. Nam in Ariscele nusquam extat. Et commentitium est, etiamsi quis tantum de hominis anima intelliget, &sentiet, Animam hominis esse spiritum separabilem. Quia spiritus finiti, quanquam non sunt res diuisibiles, vt corpora, tamen sunt in vnico loco, ex quo agunt ad certam distantiam, alij magis, alij minùs procul, vt suum cuiusque robur est. Galenus animam rationalem in cexeliro collocat, quia ibi sint sensus interiores, quorum ministerio proximo Anima rationalis in cogitatione &ratiocinatione vtitur.