# Liber de anima 4

Melanchthon, Liber de anima, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/4

Sed nos, qui diuinis patefaciosi, lui bus assentimur, & secuturam esse vitam perpetuam post hanc mortalem vitam credimus, cogitemus duas nobis Academias, & quidem hoc ordine conditas esse, aeternam alteram, in qua Deus erit omnia in omnibus, & suam nobis sapientiam & iusticiam communicabit vbi coràm ipsum cernemus, & in filio λόγῳ conspiciemus non solùm ideas & causas opificij mundi, sed etiam admirandam copulationem diuinae naturae & humanae, & consilium restitutionis generis humani. Ibi conditorem intuentes, & caussas rerum considerantes, naturam penitus introspiciemus: Sed ita, & non aliter patet aditus ad illam Dei consuetudinem, si prius in hac mortali vita, eius doctrinae elementa uichoauerimus, quam nobis tradidit, ui qua nobis quàm multa proponit incomprehensibilia? quae tamen in hac nostra imbecillitate vult considerari. Quae angelorum aut hominùm sapientia perspicit, quale sit foedus, vt ita dicam, & qualis coniunctio naturae diuinae & humanae in Mediatore? Et tamen de hac tanta re nobis saepißimè concionatur vox diuina. Imò in summis nostris doloribus vult nos cogitatione huius foederis praecipuè erigi. Tota haec natura humana funditus perijsset, nisi massam nostri generis filius Dei sibi copulasset, in qua nos miseros, quasi de humeris suis pendentes gestat & seruat. Ideo non extingueris, ideo non deletur totum genus humanum, quia filius Dei massam illam sibi adiunxit.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
