# Liber de anima 40

Melanchthon, Liber de anima, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/40

Alij malunt e sedem esse animae, quia corvitae fons est, & sedes omnium adfectuum, qui cognitionem, sequuntur. Et sermo Propheticus & Apostolicus saepe nominat cor, cum loquitur non de fonte adfectuum, sed de parte cognoscente. Vt cum ait Paulus: Homines habere legem scriptam in cordibus. Sit igitur cor Animae domicilium, in quo ad certam distantiam in caeteris membris ciet actiones. Hac breui admonitione de hoc dicto contenti simus. Nunc potentias & earum orgas na, & actionum genera consideremus. Nam haec doctrina magis obuia est hominum intelligentiae, & conducit ad tuendam valetudinem, ad regendos mores, & ad monstranda illustria testimonia de Deo in nobis. Quot sunt potentiae Animae hominis? Tres gradus sunt animarum. In Plantis tantum est vegetatiua. In Brutis vegetatiua & sentiens. In homine vegetatiua, sentiens & rationas lis. Receptum est in scholis, vnam ponere Ani mam in quolibet Animato. Ideò Brutis tribuitur anima sentiens, sed additur vegetatiua tanam boseite s le ests. tentia, quam continet anima sentiens, Au tentias appetendi & loco mouendi contuiet.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
