Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 41
Unproofread scanNot analysed yet
Sic loquuntur scholae &de homine. Vnam tribuunt homini animam, videlicet rationalem. sed addunt vegetatiuam &sentientem, tanquam eis inferiores potentias. Loquemur. &nos scholarum more, perinde ac si sit vnica hominis anima, continens plures potentias. Vt in vna re possunt esse multae δυνάμεις. (In radijs Martis, est vis vrendi &valdè desiccandi. In radijs Lunae est vis leniter calefaciendi, &humectandi.) Sic certum est eiusdem animae vires esse potentiam cognoscendi, &potentiam appetendi &auersandi. Sunt igitur in homine potentiae quinque, Ve getatiua, Sentiens, Appetitiua, Locomotiua; Rationalis. Agnoscitur autem haec diuersitas ex actionibus, quae cum incurrant in sensus mouent, vt sint gularum organa &fontes quaeramus. Huius doctrinae amplißima est vtilitas. scholis, Magna &inepta concentio fuit in quomodo distinguantur potentiae. De organicis mantmanifestum est, distingui eas organis. Et in alijs organis animam ilias effectiones habere, sicut ex alijs fistulis alij soni eduntur. Quidganu Est pars corporis animati, certo temperamento, figura &situ, condita ad functiones certas, illi naturae conuenientes. Vt in homine oculi certo temperamento, situ, figura conditi sunt ad videndum. In plantis radices sunt velut os, quo nutrimentum attrahunt &transmittunt in reliquum corpus. Rami sunt batuli fructuum.